Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II



[CAP.30. DE PROPOSITIONIBUS HYPOTHETICIS ET PROPRIETATIBUS EARUM]

Postquam transcurrendo de propositionibus categoricis et proprieta-
tibus earum est tractatum, nunc de propositionibus hypotheticis et pro-
prietatibus earum sunt aliqua pauca dicenda.
Est autem primo sciendum quod illa propositio dicitur hypothetica
quae ex pluribus componitur categoricis mediante aliquo adverbio vel
coniunctione coniunctis. Et non tantum potest unicum adverbium vel
unica coniunctio coniungere propositioes categoricas et facere propo-
sitionem hypotheticam, immo etiam possunt plures coniunctiones et
adverbia, et aliquando unum adverbium vel plura adverbia, et coniunctio
vel coniunctiones concurrere ad faciendum propositionem hypotheticam.
Unde ista est propositio hypothetica 'Sortes currit vel Plato vel loan-
nes'; similiter ista 'si homo currit, animal currit et Plato disputat'. Et
secundum hoc aliqua propositio hypothetica componitur ex pluribus
quam ex duabus propositionibus categoricis.
Tamen faciliter posset dici quod non est hypothetica ubi concurrunt
adverbium et coniunctio vel etiam duae coniunctiones natae facere
propositiones hypotheticas diversarum specierum. Et idem potest dici
de adverbiis.
Secundo sciendum est quod propositionum hypotheticarum quinque
assignantur species, scilicet condicionalis, copulativa, disiunctiva, causalis,
temporalis.
Sed videtur quod praeter istas sunt aliae propositiones hypotheticae:
nam omnis propositio vera vel falsa, composita ex duabus categoricis,
est propositio hypothetica; sed huiusmodi sunt multae praeter praedictas;
igitur etc. Maior est manifesta satis. Minor patet, nam haec est huius-
modi 'Sortes est currens ubi Plato disputat'.
Sed advertendum est quod quamvis sint multae propositiones hypo-
theticae praeter praedictas, multae tamen videntur esse aliae a praedictis,
quae ad ipsas reduci debent. Unde ista est causalis 'Sortes philosophatur,
ne sit ignorans', quia aequivalet isti 'quia Sortes non vult esse ignorans,
Sortes philosophatur'. Et sicut est de ista, ita est de multis aliis.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)