Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II



[CAP. 31. DE PROPOSITIONE CONDICIONALI ET AEQUIVALENTE EI]

Sequitur modo videre de istis in speciali. Sed quia condicionalis
aequivalet uni consequentiae, ita quod tunc condicionalis est vera quando
antecedens infert consequens et non aliter, ideo differatur usque ad
tractatum de consequentiis.
Hoc tamen sciendum quod illa hypothetica dicitur condicionalis
quae componitur ex duabus categoricis, coniunctis mediante hac co-
niunctione 'si' vel aequivalenti ei. Propter istud ultimum est dicendum
quod ista est condicionalis 'Sortes non legit nisi sit magister', quia aequi-
valet isti 'si Sortes non sit magister, Sortes non legit'. Et universaliter,
quando dute propositiones coniunguntur mediante aliqua coniunctione,
et totum aequivalet uni condicionali, illa propositio dicetur hypothetica
et condicionalis.
Est etiam sciendum quod ad veritatem condicionalis nec requiritur
veritas antecedentis nec veritas consequentis, immo est aliquando con-
dicionalis necessaria et quaelibet pars eius est impossibilis, sicut hic 'si
Sortes est asinus, Sortes est rudibilis'.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)