Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II



[CAP. 32. DE PROPOSITIONE COPULATIVA ET QUID REQUIRITUR AD VERITATEM EIUS]

Capulativa est illa quae componitur ex pluribus categoricis co-
niunctis mediante hac coniunctione 'et' vel mediante aliqua parte aequi-
valente tali coniunctioni. Sicut ista est capulativa 'Sortes currit et Plato
disputat'. Similiter ista est copulativa 'Sortes nec est albus nec niger';
similiter ista 'Sortes est tam albus quam calidus'; quia prima aequivalet
isti 'Sortes non est albus et Sortes non est niger', et secunda isti 'Sortes
est albus et Sortes est calidus'.
Ad veritatem autem copulativae requiritur quod utraque pars sit
vera, et ideo si quaecumque pars copulativae sit falsa, ipsa copulativa
est falsa. Et similiter ad necessitatem copulativae requiritur quod quae-
libet pars sit necessaria. Et ad hoc quod sit possibilis requiritur quod
utraque pars sit possibilis. Sed ad hoc quod sit impossibilis non requi-
ritur quod utraque pars sit impossibilis, nam haec est impossibilis 'Sortes
sedet et non sedet', et tamen utraque pars est possibilis; sed ad hoc quod
copulativa sit impossibilis requiritur quod altera pars sit impossibilis
vel quod una sit incompossibilis alteri, sicut haec est impossibilis 'Sortes
est albus et Sortes est asinus', quia haec est impossibilis 'Sortes est asi-
nus', et haec est impossibilis 'Sortes sedet et non sedet', quia duae
partes sunt incompossibiles.
Sciendum est etiam quod opposita contradictorie copulativae est
una disiunctiva composita ex contradictoriis partium copulativae'. Et
ideo idem requiritur et sufficit ad veritatem oppositae copulativae quod
sufficit et requiritur ad veritatem disiunctivae. Unde istae non contra-
dicunt 'Sortes est albus et Plato est niger', 'Sortes non est albus et Plato
non est niger', sed illi copulativae contradicit ista 'Sortes non est albus
vel Plato non est niger'.
Oportet autem scire quod semper a copulativa ad utramque partem
est consequentia bona, sicut sequitur 'Sortes non currit et Plato disputat,
ergo Plato disputat'; sed e converso est fallacia consequentis. Tamen
sciendum est quod quandoque ab altera parte copulativae ad copulati-
vam potest esse consequentia bona gratia materiae, puta si una pars
copulativae inferat aliam, tunc ab illa parte ad totam copulativam est
consequentia bona.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)