Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP. 33. DE PROPOSITIONE DISIUNCTIVA]
Disiunctiva est illa quae componitur ex pluribus categoricis me-
diante hac caniunctione 'vel', vel mediante aliquo aequivalente sibi.
Sicut ista est disiunctiva 'tu es homo vel asinus'; similiter ista est di-
siunctiva 'tu es homo vel Sortes disputat'.
Ad veritatem autem disiunctivae requiritur quod aliqua pars sit
vera; et hoc est intelligendum quando propositiones sunt de praesenti
et non de futuro nec aequivaientes propositionibus de futuro. Et hoc
diceret Philosophus ; tamen secundum veritatem ad veritatem
disiunctivae requiritur quod altera pars sit vera , quia secundum verita-
tem propositio de futuro est vera vel falsa, quamvis evitabiliter.
Sed ad necessitatem disiunctivae non requiritur necessitas alterius
partis, sicut ad hoc quod haec sit necessaria 'Sortes sedet vel non sedet'
non requiritur quod altera pars sit necessaria. Tamen ad necessitatem
disiunctivae requiritur [vel] necessitas alicuius partis, vel quod partes sibi
contradicant, vel aequivaleant contradictoriis, vel sint convertibilia cum
contradictoriis. Unde haec est necessaria 'Sortes currit vel Deus est',
quia altera pars est necessaria; haec autem est necessaria 'Deus creat vel
non creat', quia partes contradicunt.
Ad possibilitatem autem disiunctivae sufficit quod altera pars sit
possibilis; sed ad hoc quod distiunctiva sit impossibilis requiritur quod
utraque pars sit impossibilis.
Sciendum est etiam quod opposita contradictorie distiunctivae est
una copulativa composita ex contradictoriis partium ipsius disiunctivae,
et ideo idem sufficit et requiritur ad veritatem oppositae disiunctivae
quod sufficit et requiritur ad veritatem copulativae.
Sciendum est etiam quod ab altera parte disiunctivae ad totam di-
siunctivam est bonum argumentum, et e converso est fallacia conse-
quentis, nisi sit aliquando aliqua causa specialis impediens fallaciam con-
sequentis.
Similiter a disiunctiva cum negatione alterius partis ad alteram par-
tem est bonum argumentum, sicut bene sequitur 'Sortes est homo vel
asinus; Sortes non est asinus; igitur Sortes est homo'.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)