Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP. 35. DE PROPOSITIONE TEMPORALI ET QUID REQUIRITUR AD VERITATEM EIUS]
Propositio temporalis est illa quae componitur ex pluribus cate-
goricis mediante aliquo adverbio temporis. Sicut ista est temporalis
'Sortes currit, dum Plato disputat'; similiter ista 'Sortes fuit albus,
quando Plato fuit niger'; similiter ista 'Sortes fuit albus, quando Plato
non currebat'.
Ad veritatem autem temporalis requiritur veritas utriusque partis
pro eodem tempore vel pro diverso tempore. Unde aliqua sunt adverbia
quae denotant propositiones quas coniugunt esse veras pro eadem tem-
pore et aliqua pro diverso tempore. Unde ad veritatem istius 'Deus agit,
quando creatura agit' requiritur quod utraque istarum sit vera et in
eodem tempore. Similiter ad veritatem istius 'Apostoli praedicabant,
dum Christus praedicavit' requiritur veritas utriusque partis et quod in
eodem tempore fuerint verae, si fuerint formatae. Sed ad veritatem
istius 'Paulus fuit conversus, postquam Christus fuit passus' requiritur
quod istae propositiones fuerint verae pro diverso tempore; similiter ad
veritatem istius 'Christus praedicavit, antequam patiebatur' requiritur
quod ambae partes fuerunt verae pro diverso tempore.
Tamen sciendum est quod ad hoc quod temporalis sit vera, non
requiritur quod numquam fuerint partes verae pro eodem tempore vel
numquam pro diverso, sed quod aliquando fuerint verae pro eodem
tempore vel pro diverso. Et ideo istae duae stant simul 'Apostoli praedi-
caverunt, dum Christus praedicavit' et 'Apostoli praedicaverunt post-
quam Christus praedicavit'.
Similiter ad necessitatem temporalis requiritur necessitas utriusque
partis. Et ideo nulla talis est necessaria 'lignum calefit, quando ignis sibi
approximatur'; 'creatura creatur, quando Deus creat'; 'asinus est risibilis,
quando est homo'. Et si in aliquo auctore inveniantur tales propositiones
et asserat eas esse necessarias, glossandae sunt tales: ut auctor non lo-
quatur de virtute sermonis, sed per temporalem intelligit condicionalem,
ut talis 'creatura creatur, quando Deus creat' importat istam 'si Deus
creat, creatura creatur'.
Unde ista propositio 'Sortes est, dum est' vel 'Sortes movetur, dum
currit' non est necessaria, sed poterit esse falsa. Verumtamen per tales
temporales intelligunt condicionales, quae condicionales verae sunt.
Similiter, ad impossibilitatem temporalis non requiritur impossibi-
litas alicuilis partis, sed sufficit quod partes sint incompossibiles. Unde
ista est impossibilis 'Deus creat, dum non creat', quia partes sunt incom-
possibiles. Si autem sit temporalis quae notet propositiones esse veras
pro diverso tempore, tunc ad hoc quod sit impossibilis, sufficit quod
partes sint convertibiles, ita quod una non possit esse vera sine alia nec e
converso.
Ex praedictis patet quid requiritur ad hoc quod temporalis sit pos-
sibilis vel contingens. Ex praedictis etiam patet quod a temporali ad
alteram partem est bona consequentia sed non e converso. Similiter ex
temporali sequitur copulativa et non e converso: non enim sequitur
'Adam fuit et Noe fuit, igitur Adam fuit, quando Noe fuit'; nec seqnitur
'Iacob fuit et Esau fuit, igitur Iacob fuit, quando Esau fuit'.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)