Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars II
[CAP. 37. DE PROPOSITIONIEUS IN QUIBUS CONIUNCTIONES VEL ADVERBIA PONUNTUR INTER DUOS TERMINOS]
Praedictis autem est adiciendum quod quando aliqua praedictarum
coniunctionum vel adverbiorum ponitur inter duos terminos, ita quod
propositiones categoricae non complete exprimuntur, talis propositio est
distinguenda secundum compositionem et divisionem, quia potest esse
categorica vel hypothetica. Vel talis distinguenda est secundum amphi-
boliam, eo quod potest esse categorica vel hypothetica. Et forte ista
distinctio est planior et magis propria. Tamen sive distinguatur secun-
dum compositionem et divisionem sive secundum amphiboliam, sen-
sus non diversificatur. Unde ubi ponitur haec coniunctio 'vel' illa pro-
positio est distinguenda, eo quod potest esse disiunctiva vel de disiuncto
extremo. Sicut haec est distinguenda 'omnis homo salvabitur vel damna-
bitur', eo quod potest esse disiunctiva, et tunc aequivalet isti 'omnis
homo salvabitur vel omnis homo damnabitur', quae falsa est; vel potest
esse de disiuncto extremo, et tunc aequivalet isti 'de quolibet contento
sub homine verificatur hoc tatum: salvabitur vel damnabitur'; et hoc
est verum, et ideo prima est vera.
Et est advertendum quod quando talis propositio est singularis, tunc
disiunctiva et de disiuncto praedicato aequipollent, non autem quando
est universalis, ut patet in praedicto exemplo.
Similiter, ubi panitur haec coniunctio 'et' illa propositio est distin-
guenda, eo quod potest esse copulativa vel de copulato extremo, sicut
ista est distinguenda 'tria et duo sunt quinque': si sit de capulato su-
biecto, vera est; si sit copulativa, falsa est.
Similiter est de tali propositione ubi panitur haec coniunctio 'si'
quod talis propositio est distinguenda, eo quod potest esse condicionalis
vel de condicionato extremo, sicut ista 'omne possibile, si est necessa-
rium, est verum' est distinguenda, eo quod potest esse condicionalis, et
tunc est sensus 'si omne possibile est necessarium, omne possibile est
verum', quod verum est; si sit de condicionato subiecto, tunc aequivalet
isti: de omni illa de quo verificatur hoc totum 'possibile, si est necessa-
rium', verificatur hoc praedicatum 'verum'. Et hoc est falsum. Nam
de ista propositione 'homo est asinus' verificatur hoc totum 'possibile, si
est necessarium'. Haec enim est vera 'te esse asinum est possibile, si est
necessarium', sive sit condicionalis sive de condicionato subiecto, et
tamen haec non est vera 'te esse asinum est verum'
Similiter est de coniunctione causali, quod propositio in qua ponitur
est distinguenda, eo quod potest esse causalis vel de causali extremo.
Sicut ista est distinguenda 'omnis homo est capax Dei, quia habens
animam rationalem', eo quod potest esse causalis vel de causali prae-
dicato. Sed semper vel frequenter illi sensus convertuntur.
Similiter, ubi ponitur adverbium temporis, illa propositio est distin-
guenda, eo quod potest esse temporalis vel de temporali extremo. Sicut
ista est distinguenda 'omnis damnatus, dum fuit viator, peccavit', eo
quod potest esse temporalis vel de temporali praedicato. Si sit temporalis,
tunc aequivalet isti 'dum omnis damnatus fuit viator, omnis damnatus
peccavit', quae falsa est, quia istae duae numquam fuerunt simul verae;
si sit de temporali extremo, tunc aequivalet isti 'de quolibet damnato
verificatur hoc totum: dum fuit viator, peccavit', et hoc est verum, quia
quaelibet singularis est vera.
Similiter est de adverbio locali. Sicut patet de ista 'omnis homo cur-
rebat, ubi disputabat'. Panatur enim quod quilibet homo in eodem
loco in quo disputabat, currebat, sed diversi in diversis. Tunc patet
quod prima est vera, si sit de locali praedicato; et falsa, si sit localis.
Est etiam sciendum quod talis distinctio non tantum habet locum in
praedictis, sed etiam consimilis distinctio potest poni quando hoc pro-
nomen 'qui' ponitur inter duos terminos. Sicut hic 'omnis homo, qui
est albus, currit', nam in sensu divisionis aequivalet uni copulativae, isti
scilicet 'omnis homo currit et ille est albus'; in sensu compositionis de-
notatur quod de quocumque verificatur hoc totum 'homo, qui est albus',
de illa verificatur hoc praedicatum 'currit'.
Et de propositionibus ad praesens ista 'sufficiant.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)