Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars III-1



[CAP. 1. DE DIVISIONIBUS ET DEFINITIONIBUS SYLLOGISMORUM]

Completis primis duobus tractatibus, nunc ad tertium tractatum, de
argumentis videlicet, est accedendum. Et quia inter omnes species argu-
mentorum syllogismus obtinet principatum, ideo de syllogismo est
primo dicendum. Praemittendae autem sunt quaedam distinctiones ad
propositum necessariae.
Unde sciendum est quod syllogismus aliquando accipitur pro uno
communi omni syllogismo, ita quod in propositione supponat pro uno
communi et non pro aliquo significato. Et sic accipiendo syllogismum
haec est falsa 'syllogismus est oratio' etc. ,et haec similiter 'syllogismus
componitur ex tribus terminis' etc. Aliquando autem accipitur syllo-
gismus significative pro oratione, 'in qua quibusdam positis' etc.
Secunda distinctio est quod syllogismorum quidam sunt demonstra-
tivi, quidam topici, quidam nec topici nec demonstrativi. Syllogismus
demonstrativus est ille in quo ex propositionibus necessariis evidenter
notis potest adquiri prima notitia conclusionis.
Syllogismus topicus est syllogismus ex probabilibus. Et sunt ''pro-
babilia quae videntur vel omnibus vel pluribus vel sapientibus, et de
his quae videntur vel omnibus vel pluribus vel maxime sapientibus''.
Et est ista descriptio sic intelligenda quod probabilia sunt illa, quae cum
sint vera et necessaria, non tamen per se nota, nec ex per se notis syllo-
gizabilia, nec etiam per experientiam evidenter nota, nec ex talibus se-
quentia; tamen propter sui veritatem videntur esse vera omnibus vel
pluribus etc., ut sic brevis descriptio sit ista: probabilia sunt necessaria,
nec principia nec conclusiones demonstrationis, quae propter sui veri-
tatem videntur omnibus vel pluribus etc. Per primam particulam exclu-
duntur omnia contingentia et omnia falsa; per secundam omnia prin-
cipia et conclusiones demonstrationis; per tertiam excluduntur quaedam
necessaria, quae tamen omnibus apparent falsa vel pluribus etc. Et sic
articuli fidei nec sunt principia demonstrationis nec conclusiones, nec
sunt probabiles, quia omnibus vel pluribus vel maxime sapientibus
apparent falsi. Et hoc accipiendo sapientes pro sapientibus mundi et
praecise innitentibus rationi naturali, quia illo modo accipitur 'sapiens'
in descriptione probabilis.
Ex istis sequitur quod syllogismus topicus nec peccat in materia nec
in forma. Sequitur etiam aliud, quod nullus secundum communem cur-
sum potest evidenter et demonstrative cognoscere de aliquo syllogismo
topico ipsum esse topicum, quamvis possit habere fidem quod est syllo-
gismus topicus. Sequitur etiam aliud, quod non omnis syllogismus to-
picus facit semper praecise dubitationem et formidinem, sed etiam fre-
quenter facit firmam fidem, sine omni dubitatione, quia ita aliquando
adhaeremus probabilibus sicut evidenter notis.
Syllogismus qui nec est demonstrativus nec topicus potest dividi,
quia quidam est ex improbabilibus, quidam non ex improbabilibus.
Similiter, quidam syllogismus peccat in materia, quidam non peccat in
materia.
Alia distinctio. quidam est syllogismus uniformis, quidam mixtus.
Et uniformis quidam est uniformis ex propositionibus de inesse, quidam
ex propositionibus modalibus. Et isti sunt diversi, [secundum quod di-
versitas invenitur in propositionibus modalibus].
Mixtus syllogismus quidam est mixtus ex necessario et inesse, qui-
dam ex necessario et contingenti. Et sic de aliis, de quibus omnibus di-
cetur inferius.
Similiter, syllogismus uniformis ex propositionibus de inesse qui-
dam est uniformis ex propositionibus de praesenti, quidam ex omnibus
de praeterito, quidam ex omnibus de fututo, quidam ex una de prae-
senti et alia de praeterito vel de futuro.
Sciendum est tamen quod definitio communis omnibus praedictis
est ista: Syllogismus est oratio in qua ex duabus praemissis, dispositis
in modo et in figura, de necessitate sequitur conciusio. Et ad istam
definitionem nihil refert an praemissae sint verae vei falsae.
Hoc tamen est generale quod numquam praemissae sunt verae et
conclusio falsa, quamvis possit esse e converso. Unde in tota parte se-
quenti, usque ad partem in qua tractabitur de syllogismo demonstra-
tivo, vel semper vel frequenter volo loqui de condicionibus syllogismi
requirentis particulas praedictae definitionis, et non amplius.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)