Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars III-1
[CAP.4. IN QUO PROBANTUR PRAEDICTA IN PRAECEDENTI CAPITULO]
Ista narrata non possunt probari nisi per modum quo probat Aris-
toteles ea, probando scibando quod quatuor modi sunt utiles, per
hoc quod non contingit inferre instantiam. Unde servando talem mo-
dum arguendi ex duabus universalibus affirmativis 'omnis homo est
animal, omne risibile est homo, igitur omne risibile est animal' impos-
sibile est invenire instantiam ubi praemissae sunt verae et conclusio falsa.
Similiter est sic arguendo 'nullus homo est asinus; omne risibile est
homo; igitur nullum risibile est asinus'. Similiter sic arguendo 'omnis
homo est animal; aliquod corpus est homo; igitur aliquod corpus est
animal'. Similiter sic arguendo 'nullus homo est asinus; aliquod animal
est homo; igitur aliquod animal non est asinus'.
Alii autem modi sunt inutiles, quia contingit invenire praemissas
taliter dispositas esse veras et conclusionem falsam. Unde quando utra-
que est universalis et negativa, patet instantia, sic arguendo 'nullus homo
est animal irrationale; nullus asinus est homo; igitur nullus asinus est
animal irrationale'. Praemissae sunt verae et conclusio falsa. Eodem
modo est de aliis, quod praemissae possunt esse verae conclusione exsis-
tente falsa, sicut patet discurrendo, et ideo non valent.
Et est hic advertendum quod ad probandum coniugationem inuti-
lem vel modum inutilem non oportet invenire instantiam in terminis
substantialibus, sicut aIiqui errantes dicunt, sed sufficit invenire
instantiam in quibuscumque terminis, sive substantialibus sive acciden-
talibus sive quibuscumque. Unde et Aristoteles frequenter per
tales terminos instat in libro Priorum, sicut manifeste patet ibidem. Et
ideo quatuor modi primae figurae tenent in omnibus terminis, nec re-
fert utrum sumatur sub terminus substantialis vel accidentialis, quale
quid vel hoc ahquid, sive quantum sive ad aliquid, sive quale sive quod-
cumque aliud, dummodo per primam propositionem denotetur praedi-
catum vere dici vel removeri ab omni illo de quo dicitur subiectum et
per secundam propositionem denotetur illud quod prius fuit subiectum
non aequivoce acceptum dici de assumpto, et postea in conclusione con-
cludatur illud quod fuit praedicatum in prima dici vel removeri de illo
praecise quod fuit subiectum in secunda propositione.
Ex isto sequitur quod tales sillogismi sunt boni 'omne coloratum
est; omne album est coloratum; ergo omne album est'; 'omne animal est
homo; omnis asinus est animal; ergo omnis asinus est homo'. Et ideo
errat Magister Abstractionum assignando in praedictis
syllogismis fallaciam accidentis, cum isti syllogismi regulentur per dici
de omni et sint de se evidentes.
Similiter tales syllogismi sunt boni, nisi aequivocatio impediat,
'omnis homo continetur in genere substantiae; album est homo; igitur
album continetur in genere substantiae'; 'nullus homo est aggregatum
per accidens; homo albus est homo; igitur homo albus non est aggrega-
tum per accidens'; 'nullus homo distinguitur ab homine; homo albus
est homo; igitur homo albus non distinguitur ab homine', 'nullus homo
est genus; animal est homo, ergo animal non est genus', et ceteri huius-
modi, in quibus tamen volunt aIiqui moderni assignare falla-
ciam accidentis, nescientes naturam syllogismi nec fallaciae accidentis.
Advertendum est tamen quod numquam syllogismus est regulatus
per dici de omni vel per dici de nullo quando aliquis terminus aequivo-
cus sumitur. Et ideo quia in aliquibus praedictis exempIis potest ter-
minus accipi aequivoce in altera praemissa et in conclusione, ideo potest
ibi assignari fallacia aequivocationis; et conclusione accepta in uno
sensu est bonus syllogismus, et accepta in alio sensu non valebit, sed
erit fallacia aequivocationis. Verbi gratia sic arguendo 'nullus homo est
genus; animal est homo; igitur animal non est genus' ista conclusio
'animal non est genus' est distinguenda, eo quod Ii animal potest stare
persolialiter sive pro suis significatis, Vel potest stare simpliciter sive
pro intentione animae sive conceptu. Si primo modo, sic est bonus
syllogismus, regulatus per dici de omni; si secundo modo, sic non va-
let, nec regulatus per dici de omni, nisi solum vocaliter, propter hoc
quod 'animal' aequivoce accipitur in minore et in conclusione.
Est igitur regula generalis quod quando praemissae disponuntur in
modo et in figula, et propositiones sunt de praesenti, et adverbialis de-
terminatio vel aequivalens uniformiter accipitur vel non accipitur, sem-
per est bonus syllogismus, nisi aequivocatio impediat vel accentus vel
amphibolia vel compositio et divisio vel fallacia secundum quid et
simpliciter, pro insolubilibus. Et tunc in uno sensu est bonus syllogismus
et in alio sensu erit fallacia aequivocationis, et sic de aliis. Unde quando
est compositio et divisio vel amphibolia, in illo sensu in quo fallit
discursus praemissae non disponuntur in modo et figura praedicto modo.
Unde sic arguendo 'quidquid est vivens semper est; Sortes est vivens;
ergo Sortes semper est', si li vivens componatur cum li semper, ut sit
sensus 'quidquid est vivelis semper, est', praemissae non sunt dispositae
in modo et in figura, quia in propositione prima subiectum est hoc
totum 'vivens semper', sed in secunda propositione hoc totum non est
praedicatum sed 'vivens' tantum, et ita non est dispositio in figura. Sed
si li semper componatur curn li est, tunc praemissae sunt dispositae in
modo et in figura, et sequitur ista conclusio 'igitur Sortes semper est'.
Et ita ista est regula generalis quod quando praemissae sunt dispo-
sitae ill modo et in figura prima, si propositiones sunt de praesenti, sive
sint acceptae cum determinationibus adverbialibus sive aequivalentibus,
determinantibus compositionem sive non, dummodo illae determina-
tiones ponantur in maiore et in conclusione et semper determinent ver-
bum, Syllogismus est bonus et regulatus per dici de omni vel dici de
nullo, nisi aequivocatio vel accentus impediat, vel alia fallacia de enu-
meratis.
Nec aliqua alia fallacia ibi potest assignari. Et hoc est verum, qua-
lecumque sit verbum, sive faciat propositionem modalem sive non, sive
etiam determinatio adverbialis faciat propositionem modalem sive non.
Propter quod omnes tales syllogismi, secundum intentionem Aris-
toteIis, sunt boni 'omnis veniens cognoscitur a te; Coriscus est
veniens; igitur Coriscus cognoscitur a te'; 'omnnis persona divina de ne-
cessitate est Deus; creans est persona divina; igitur creans de necessitate
est Deus'; 'omnis homo est ens per Se; homo albus est homo; igitur
homo albus est ens per se'; 'omnis homo per se est animal; album est
homo; igitur album per se est animial'; 'omnis ignis est per se calefacti-
vus; siccum est ignis; igitur siccum per se est calefactivum'; 'omnis
aedificator per se aedificat; album est aedificator; igitur album per se
aedificat'; 'nulla persona divina intelligitur a me; Deus est persona di-
vina; igitur Deus lion intelligitur a me'; `omniis Deus scitur a philosophis
esse immortalis; quaelibet persona divina est Deus; igitur quaelibet
persona divnia scitur a philosophis esse lmmortalis'; 'omnis anima in-
tellectiva scitur a ponentibus intellectum esse accidens esse substantia;
intellectus est anima intellectiva; igitur intellectus scitur a ponentibus
intellectum esse accidens esse substantia. Et multi tales syllogismi in-
numeri, qui negantur a modernis, sunt optimi syllogismi et re-
gulati per dici de omni vel de nullo.
Quod enim tales syllogismi sint regulati per dici de omni vel de
nullo, secundum intentionem Aristotelis, patet manifeste. Nam
per istam propositionem 'omnis Deus scitur a philosophis esse immorta-
lis' denotatur quod de quocumque dicitur hoc subiectum'Deus' quod
de eodem dicitur hoc praedicatum 'scitur a philosophis esse immortalis'.
Et per istam 'quaelibet persona divina est Deus' denotatur quod hoc
quod fuit subiectum in prima propositione, scilicet 'Deus', dicitur de
hoc subiecto 'persona divina' universaliter sumpto; igitur necessario
sequitur conclusio, in qua denotatur illud quod fuit praedicatum in prima
propositione dici de hoc subiecto 'persona divina', quod fuit subiectum
in secunda propositione; et hoc per virtutem dici de omni. Istae enim
sylogismus 'omnis homo currit; omne album est homo; igitur omne
album currit' non tenet nisi quia per maiorem denotatur quod de quo-
cumque dicitur hoc subiectum 'homo' quod de eodem dicitur hoc
praedicatum 'currit'; et per minorem denotatur quod 'homo' dicitur de
hoc subiecto 'album' universaliter sumpto, ideo necessario sequitur con-
clusio in qua denotatur hoc praedicatum 'currit' dici de hoc subiecto
'album' universaliter sumpto. Et ideo cum aequaliter inveniatur dici
de omni vel dici de nullo in omnibus praedictis exemplis et consimi-
libus sicut invenitur in istis 'omnis homo currit; omne album est ho-
mo; igitur omne album currit'; 'nullus homo currit; omiie nigrum est
homo; igitur nullum nigrum currit', aeque boni syllogismi, et regulati
per dici de omni vel de nullo, erunt praedicti syllogismi et consimiles
sicut isti ultimi, de quibus nullus dubitat qclin sint boni.
Sic igitur praedicti syllogismi sunt boni. Et similiter tales sunt boni
'omnis natura specifica est realiter communicabilis; differentia indivi-
dualis est realiter natura specifica; igitur differentia individualis est rea-
liter communicabilis'; 'omnis differentia individualis est de se haec; na-
tura specifica est differentia individualis; igitur natura specifica est de
se haec'; 'omnis intellectus divinus est principium producendi Filium;
voluntas divina est intellectus divinus; igitur voluntas divina est princi-
pium producendi Filium'.
Et si dicatur quod tunc esset hic bonus syllogismus 'omnis
essentia divina est Pater; Filius est essentia divina; igitur Filius est Pater';
similiter 'nullus Pater est Filius, essentia divina est Pater, igitur essentia
divina non est Filius':
Dicendum est quod Phi1osophus diceret tales syllo-
gismos tenere et regulari per dici de omni vel de nullo, et hoc quia non
posuit unicam rem simplicem esse plures res distinctas realiter. Sed
theologi, qui ponunt-secundum veritatem- unam rem numero
esse plures res, quia dicunt quod essentia divina simplex et indivisibilis
est plures personae distinctae realiter, habent dicere quod praedicti
discursus non valent, nec regulantur per dici de omni vel de nullo. Et
ratio est, quia per istam omnis essentia divina est Pater' non denotatur
quod de quocumque dicitur hoc subiectum 'essentia divina' quod de
eodem dicatur hoc praedicatum 'Pater' . Tunc enim necessario iste syllo-
gismus regularetur per dici de omni 'omnis essentia divina est Pater;
Filius est essentia divina; igitur Filius est Pater'. Sed ista esset tunc falsa
'omnis essentia divina est Pater', sicut ista est falsa: de quocumque subiecto
dicitur hoc subiectum 'essentia divina' de eodem dicitur hoc praedicatum
'Pater'.
sed per istam 'omnis essentia divina est Pater' denotatur quod omne
illud quod est omnis res absoluta et relativa quae est essentia, est Pater.
Et hoc est verum; sed tunc, si uniformiter acciperetur minor, ipsa esset
falsa. Tunc enim per istam 'Filius est essentia divina' denotaretur quod
Filius esset quaelibet res respectiva quae est essentia divina. Quod fal-
sum est, quia non est Pater, et tamn essentia divina est Pater. Et sicut
dictuni est de isto syllogismo affirmativo, ita proportionaliter dicendum
est de syllogismo negativo adducto.
Talis igitur modus arguendi numquam fallit nisi quando accipitur
terminus qui importat aliquam rem unicam numero, quae tarmen est
plures res numero, et accipitur alia res, de qua et una alia vere dicitur
quod illa unica est illae duae res. Sed istum defectum non contingit in
aliis assignare, sicut manifeste patet. Unde hic non est talis defectus
'omnis Deus cognoscitur a philosophis esse immortalis; quaelibet per-
sona divnia est Deus; igitur quaelibet persona divina cognoscitur a phi-
losophis esse immortalis'. Nam per istam 'omnis Deus cognoscitur a
philosophis esse immortalis' denotatur quod de quocumque dicitur hoc
subiectum Deus quod de eodem dicitur hoc praedicatum 'cognoscitur a
philosophis esse imrnortalis', et ideo necessario praedictus syllogismus
erit regulatus per dici de omni, secundum viam Aristotelis.
Et si dicatur quod secundum ista phi1osophi cognovissent tres
personas esse in divinis, dicendum quod philosophi non cogno-
verunt tres personas esse in divinis, quia ad notitiam istius propositionis
'tres personae sunt in divinis' nullo modo poterant devenire, tamen de
illo quod est tres personae poterant scire quod ip sum est immortale. Et
huiusmodi multa. Et propter hoc potest ista verificari 'qualibet persona
divina scitur a philosophis esse immortalis', quia per istam propositio-
nem non denotatur quod haec propositio sit scita a philosophis 'quae-
libet persona divina est immortalis'. lsta enim propositio nullo modo
potest sciri evidenter ex puris naturalibus, quia nec ista potest sciri ex
puris naturalibus 'aliqua persona est Deus', accipiendo 'personam' sicut
theologi accipiunt. Sed per istam 'quaelibet persona divina scitur a
philosophis esse immortalis' denotatur quod de quolibet, quod est per-
sona divina, scitur quod est immortale.
Et si dicatur quod tunc haec esset vera 'de Patre scitur a phi-
losophis quod est immortalis', et per consequens philosophi sciverunt
quod Pater est immortalis, dicendum quod haec est vera 'de Patre
scitur a philosophis quod est immortalis', quia per istam non denotatur
quod haec fuerit scita a philosophis 'pater est immortalis', quia nec istam
nec aliquam consimilem poterant scire, sed per istam denotatur quod de
aliquo, qui est Pater, fuit scitum a philosophis quod est immortalis, hoc
est de Deo fuit scitum ipsum esse immortalem, et ipse est Pater, non
tamen fuit scitum a philosophis ipsum esse Patrem. Unde ista est vera
'Pater scitur a philosophis esse Deus', et tamen haec non est vera 'Deus
scitur a philosophis esse Pater'.
Quod autem ista stent simul 'quaelibet persona divina scitur a phi-
losophis esse immortalis' et tamen quod haec non est scita a philosophis
'quaelibet persona divina est immortalis' potest declarari per exempla.
Sit primum istud: sit ita quod ista nomina sint synonyma simpliciter
'gladius'et'ensis', et tamen quod Sortes hoc ignoret, sed sciat significa-
tionem, istius nominis 'gladius' et nesciat quid significet hoc nomen
'ensis'. Tunc haec est vera 'ensis scitur a Sorte esse unum genus armo-
rum' vel 'ensis scitur a Sorte esse acutus' vel 'ensis scitur a Sorte esse
ferrum', quia hoc praedicatum vere competit et vere praedicatur de
pronomine demonstrante illud pro quo subiectum supponit. lgitur ista
propositio est vera, et tamen nulla is1arum, propositionum est scita a
Sorte 'ensis est unum genus armorum', 'ensis est acutns', 'ensis est fer-
rum'. Igitur similiter stant simul quod 'quaelibet persona divina scitur a
philososphis esse immortalis', et tamen quod ista non sit scita ab eis
'quaelibet persona divina est immortalis'.
Aliud exemplum est: quod ponatur, sicut ponunt philosophi,
et credo esse verum, et alibi est sufficienter probatum, ut mihi
videtur, quod essentia divina et intellectus qui est in Deo sint idem
omnibus modis ex natura rei. Tunc si haec sit vera 'essentia divina scitur
ab omnibus esse essentia divina', haec erit vera 'intellectus divinus scitur
ab omnibus esse essentia divina'. Et tamen cum hoc stat quod haec sit
scita ab omnibus 'essentia divina est essentia divina' et non ista 'intel-
lectus divinus est esselitia divina'. Et hoc, quia ad veritatem istius 'intel-
lectus divinus scitur ab omnibus esse essentia diviua' non requiritur nisi
quod praedicatum vere praedicetur de pronomine demonstrante illud
pro quo subiectum supponit. Hoc autem verum est in proposito, cum
pro eodem supponat subiectum in ista 'intellectus scitur esse essentia
divina' et in ista 'essentia divina scitur esse essentia divina'.
Aliud exemplum est de activa generatione et paternitate. Quia si
sint idem omnibus modis, impossibile est quod paternitas credatur esse
constitutiva Patris nisi credatur activa generatio esse constitutiva Patris.
Et tamen a multis creditur ista esse vera paternitas est constitutiva Pa-
tris' a quibus non creditur ista esse vera 'activa generatio est constitutiva
Patris'.
Similiter, si anima sensitiva in homine et anima intellectiva sint sim-
pliciter eadem forma, necessario si anima intellectiva hominis scitur non
esse distincta ab anima intellectiva hominis, anima sensitiva hominis
scietur non esse distincta ab anima intellectiva hominis. Et tamen haec
erit scita 'anima intellectiva hominis non est distincta ab anima intellec-
tiva hominis', quamvis haec non sit scita 'anima sensitiva hominis non
est distincta ab anima intellectiva hominis'.
Et ratio omnium praedictorum est, quia per talem propositionem
'anima sensitiva hominis scitur non esse distincta ab anima intellectiva
hominis' non denotatur nisi qnod hoc praedicatum 'non esse distinctum
ab anima intellectiva hominis' scitur de illo quod est anima sensitiva
hominis, non quod sciatur de hoc subiecto 'anima sensitiva hominis'.
Sicut per istam 'veniens scitur esse homo' denotatur quod res, quae est
veniens, scitur esse homo, quamvis nesciatur an hoc praedicatum 'ho-
mo' sciatur de hoc subiecto 'veniens'.
Contra tamen praedicta exempla potest instari: quia in
omnibus supponitur quod duo subiecta propositionum duarum adducta-
rum supponant simpliciter pro eodem. Non sic autem est in istis 'quae-
libet persona divina scitur esse immortalis', 'Deus scitur esse immortalis',
quia snbiectum unius supponit pro persona divina et subiectum alterius
non supponit pro persona divina sed pro essentia divina, et ita non est
simile de istis et de aliis exemplis adductis:
Sed istud non obstat, quia quamvis quantum ad hoc non sit
simile, quia tamen persona divina est essentia divina, -propter quam
identitatem quidquid convenit essentiae divinae, convenit personae di-
vinae, nisi oppositum inveniatur in Sacra Scriptura vel sequaatur eviden-
ter ex talibus -, ideo si concedatur quod Deus scitur esse immortalis
debet concedi quod persona divina scitur esse immortalis. Nec ex hoc
aliquo modo sequitur quod aliquis potest scire ex naturalibus qnod tres
personae sunt in Deo, quia per istam et consimiles 'persona divina scitur
esse immortalis' non denotatur nisi quod de illo, qnod est persona di-
vina, scitur qnod est immortale. Et hoc est verum, quia de Deo, qui est
persona divina, scitur quod est immortalis. Sic igitur numquam talis
discursus debet negari nisi quando accipitur aliquis teminius importans
aliquam rem quae est plures res distinctae realiter.
Sed adhuc non semper in tali casu, sed tunc solum quando non de-
notatur per maiorem quod praedicatum dicitur de omni illo quod est
subiectum, sed quando solum denotatur quod omne illud quod est
formliter illud quod importatur per subiectum quod de omni tali di-
catur praedicatum. Quid autem sit aliquid esse formaliter aliqnid, decla
ratum est alibi. Cum igitur inter creaturas hoc non possit reperiri
quod una res sit plures res, numquam in creaturis talis modus arguendi
debet negari, nisi forte aliquando aliquis terminus includat aliquod syn-
categorema, quo expresso pateret talis discursus non valere. Unde si a
significet idem quod hoc totum 'tantum animal', iste syllogismus non
valere 'omnis homo est substaiitia; a est homo; igitur a est substantia',
quia expresso syncategoremate incluso aequivalenter in li a et etiam
expresso alio termino illo modo incluso, manifestum est discursum non
valere. Sicut non sequitur 'omnis homo est substantia; tantum animal
est homo; igitur tantnm animal est substantia'.
Et si dicatur quod talis syllogismus regulatur per dici de omni,
nam per istam maiorem 'omnis homo est substantia' denotatur quod de
quocumque dicitur 'homo' de eodem dicitur 'substantia', et per istam
minorem 'tantum animal est homo' denotatur qnod 'homo' dicitur de
hoc toto 'tantum animal'; igitur sequitur conclusio in qua 'substantia'
praedicatur de hoc toto 'tantum animal'; igitur p raedictus discursus re-
gulatur per dici de omni:
Dicendum est quod non regulatur per dici de omni, et hoc quia
quamvis per minorem denotetur quod 'homo' p raedicetur de hoc toto
'tantum animal', tamen non tantum hoc denotatur, sed etiam deno-
tatur quod hoc snbiectum 'homo' removetur a qnolibet non-animali. Et
propter hoc non sequitur conclusio praedicta, quia tunc argueretur per
istam regulam 'a quocumque removetur subiectum universalis, ab
eodem removetur praedicatum', quae falsa est, et propter hoc non re-
gulatur praedictus discursus per dici de omni.
Similiter si a significet idem quod 'non omnis homo', tunc non
regulabitur iste discursus per dici de omni 'omne album est substantia;
a est album, igitur a est substantia'. Et ratio patet. Et sicut est de istis,
ita est de consimilibus.
Et forte propter talem causam negantur aliqui syllogismi ab aliqui-
bus auctoribus, qui tamen aliter essent de se evidentes. Unde si
abstracta concretorum substantialium includant aliqua determinata syn-
categoremata, sicut forte secundum modum loquendi aliquorum inclu-
dunt, multi discursus apparebunt evidentes, qui tamen fallunt, sicut
multae propositiones tunc essent falsae, quae tamen aliter essent verae.
Si enim talia abstracta 'humanitas', 'equinitas', 'animalitas' et huiusmodi
includant aequivalenter talia sylicategoremata 'per se primo modo' vel
'necessario' vel aliquod huiusmodi, tunc erunt istae propositiones falsae
'humanitas est homo', 'humanitas est animal', 'humanitas est animalitas',
'humanitas est alba', 'humanitas currit' et huiusmodi. Et hoc, quia
expresso syncategoremate aequivalenter incluso cum alio termino, patet
falsitas earum. Haec enim est falsa 'homo necessario currit' et ista simili-
ter 'homo necessario est homo' vel 'homo necessario est animal'. Et sic
auctoritates, quae negant tales propositiones de talibus abstractis, sunt
glossandae. Eodem modo, hoc supposito, tales discursus non valebunt
'omnis homo cnrrit; humanitas est homo; igitur humanitas currit', nam
iste discursus non valet 'omnis homo currit; homo necessario est homo;
igitur homo necessario currit'. Instantia enim patet In istis terminis
'omnis persona divina est creans, Pater est necessario persona divina;
igitur Pater necessario est creans, nam praemissae sunt verae et conclu-
sio falsa. Et per istum modum multae anctoritates, sonantes quod hu-
manitas non sit homo et quod humanitas non sit alba, debent solvi.
Sic igitur, breviter, omnis syllogismus regulatus per dici de omni
vel de nullo est simpliciter bonus et de se evidens, nec indigens aliqua
probatione. Et non refert guale sit illud quod sumitur sub in minore,
sive sit terminus substantialis sive accidentalis, sive dicat quale sive quan-
tum sive ad aliquid sive ubi, sive quodcumque aliud.
Ex quo patet quod non semper quando commutatur quid in quale
vel in quantum vel in ad aliquid vel in quale quid vel in aliquid aliud
est fallacia figurae dictionis. Tunc enim hic esset fallacia figurae dictionis
'omnis homo currit; album est homo; igitur album currit'. Similiter
hic 'omnis homo est animal; aliquod bicubitum est homo; igitur aliquod
bicubitum est animal', et in multis aliis evidentibus syllogismis; quod
est manifeste falsum.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)