Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars III-1
[CAP. 5. AD VIDENDUM QUANDO SYLLOGISMUS REGULATUR PER DICI DE OMNI ET DE NULLO ET QUANDO NON]
Quando autem syllogismus non regulatur per dici de omni vel de
nullo, tunc non oportet quod valeat, sed est fallacia accidentis vel aliqua
alia fallacia. Ad videndum autem quando discursus non regulatur per
dici de omni nec de nullo intelligendae sunt ad praesens regulae infra
scriptae.
Prima est quod quandocumque minor habet aliquam exponentem
negativam talis discursus non potest regnlari per dici de omni vel de
nullo. Et ratio est quia, sicut dictum et prius, per maiorem non
denotatur nisi quod de quocumque dicitur subiectum quod de eodem
dicitur praedicatum, vel ab eo removetur. Igitur si in minori denotetur
subiectum removeri ab aliquo, vel aliquid aliud removeri ab aliquo,
nullo modo poterit regulari per dici de omni vel de nullo, quia in mi-
nori non debet denotari nisi quod subiectum primae propositionis di-
citur de aIiquo. Et ita patet manifeste quod quando minor habet aliquam
exponentem negativam, non poterit syllogismus regulari per dici de
omni vel de nullo.
Per istam regulam excluduntur propositiones exclusivae et excepti-
vae et habentes aliquod istorum verborum 'incipit' vel 'desinit', et
quaecumgue aliae quae habent exponentes negativas, ne possint esse
minores in tali syllogismo. Et ideo talis discursus non valet 'omnis
homo est animal; tantum risibile est homo; igitur tantum risibile est
animal'; nec talis 'omne album est corpus; omne animal praeter corvum
est album; igitur omne animal praeter corvum est corpus'; nec iste
'omne ridens est homo; Sortes incipit esse ridens; igitur Sortes incipit
esse homo'; nec talis 'omne sentiens est animal; asinus desinit esse sen-
tiens; igitur asinus desinit esse animal'; et omnes alii liabentes colisimi-
Iem defectum non valent.
Alia regula est quod qnandocumque in minori propositione deno-
tatur praedicatum dici de subiecto cum aliquo modo, nato determinare
compositionem, non expresso in maiore, qui modus positus et non po-
situs mutat propositionem quantum ad veritatem vel falsitatem, talis
discursus non regulatur per dici de omni vel de nullo. Tales autem modi
sunt huinsmodi 'necessario', 'contingenter', 'velociter', 'bene', 'male' et
cetera adverbia. Nam haec est vera 'homo est albns' et haec est falsa
'homo necessario est albus'. Similiter haec est vera 'homo est albus' et
haec est falsa 'homo per se est albus'. Et ita est de multis aliis.
Et ratio istius regulae est, quia per propositionem universalem ma-
iorem non denotatur nisi quod de quocumque dicitur subiectum de
eodem dicitur praedicatum vel removetur, et non denotatur quod de
quocumque dicitur subiectum cum aliquo adverbio determinante com
positionem quod de eodem dicitur praedicatum cum eodem adverbio.
Et ideo accipere in minore aliquod tale adverbium non est regulare ta-
lem syllogismum per dici de omni vel de nullo. Et ideo tales Syllogismi
non valent 'omnis homo est albus, Sortes necessario est homo; igitur
Sortes necessario est albus'. Instantia dicta est prius. Nec tales syl-
logismi valent 'omnis creans est Deus, quaelibet persona divina con
tingenter est creans, igitur quaelibet persona divina contingenter est
Deus'; 'omne currens est homo; Sortes est velociter currens; ergo
Sortes est velociter homo.
Et est diligenter advertendum an in minore accipiatur aliquis ter-
minus inclndens aequivalenter talem determinationem adverbialem vel
aequivalentem, quamvis non exprimatur. Quia si sic, non erit syllo-
gismus regulatus per dici de omni vel de nullo.
Alia regula est quod quando in propositione minori ponitur aliquis
modus qui potest competere toti propositioni, si in maiore hoc deno-
tetur, non semper talis discursus regulabitur per dici de omni vel de
nullo. Sed quia hoc tangit syllogismos ex modalibus, ideo de hoc di-
mittatur ad praesens.
Alia regula est quod quando per maiorem non denotatur praedica-
tum vere affirmari vel vere negari de pronomine demonstrante quod-
cumque quod est realiter idem cum significato per subiectum, tunc
accipiendo sub aliquid tale, non erit syllogismus regulatus per dici de
omni vel de nullo. Et ideo talis discursus non regulatur per dici de omni
'omnis essentia divina est communis tribus personis; Pater est essentia
divina; igitur Pater est communis tribus personis', et hoc quia per istam
'omnis essentia divina est communis tribus personis' non denotatur quod
quilibet, qui est essentia divina realiter, sit communis tribus personis, sed
praecise denotatur quod quidquid est essentia realiter et formaliter, est
commune tribus personis. Et ideo accipiendo sub 'Pater est essentia',
nisi acciperetur sic sub 'Pater est essentia realiter et formaliter' non ar-
guitur per dici de omni. Secus autem est hic 'omnis homo currit album
est homo; igitur album currit, nam per istam 'omnis homo currit
denotatur quod quicumque est homo realiter quod ipse currit, et ideo
accipiendo sub 'Sortes est homo' sequitur quod Sortes currit. Non sic
autem per istam 'omnis essentia divina est communis tribus personis',
quia non denotatur quod quicumque est essentia divina quod est com-
munis tribus personis, hoc enim falsum est. Et ita patet satis evidenter,
supposito quod essentia divina unica et singularissima sit tres personae
et tamen quod una non sit alia, quomodo iste syllogismus non regulatur
per dici de omni 'omnis essentia divina est communis tribns personis;
Pater est essentia divina; igitur Pater est communis tribus personis',
et tamem iste syllogismus regulatur per dici de omni 'omnis homo
currit; album est homo; igitur album currit'.
Est autem sciendum quod quamvis propter rationem dictam nullus
discursus, ubi persona accipitur sub essentia vel e converso, reguletur
per dici de omni vel de nullo, tamen multi tales valent et tenent et multi
non valent. Quando autem talis discursus tenet et quando non, non
potest sciri nisi quando in Scriptura Sacra vel ex determinatione Ec-
clesiae vel ex eis, mediante evidenti syllogismo, habetur quod praemissae
sunt verae et conclusio falsa: sicut oportet credere qnod omnis essentia
divina est Pater, et quod Filius est essentia divina, et tamen qood haec
est falsa 'Filius est Pater', et ideo iste discursus non valet 'omnis essentia
divina est Pater; Filius est essentia divina; igitur Filios est Pater'. Sed
non sic est de isto discursu 'omnis essentia divina fuit scita a philosohis
esse immortalis; Pater est essentia divina; igitur Pater fuit scitus a phi-
losophis esse immortalis' Non enim habentur praemissae in Sacra
Scriptora vel ex determinatione Ecclesiae cum opposito conclusionis, nec
illa tria evidenter Sequuntur ex illis, ideo talis discursus est concedendos.
Et universaliter omnis talis discursus est concedendus nisi possit inveniri
in Sacra Scriputra vel ex determinatione Ecclesiae vel evidenter sequatur
ex talibus quod praemissae sunt verae cum opposito conclusionis. Et
ideo talis discursus in creaturis numquam debet negari, qoia inter crea-
turas impossibile est quod una res numero, simplex et singularis, sit.
realiter plures res distinctae realiter.
Alia regula est qnod nollns terminus in praemissis vel conclu-
sione somator aequivoce. Si enim aliquis terminus, sive in praemissis
sive in conclusione, sumatur aequivoce, non poterit regulari per dici
de omni vel de nullo. Et ideo talis syllogismus 'omnis canis currit; cae-
leste sidus est canis; igitur caeleste sidus currit' non regulatur per dici de
omni vel de nullo si 'canis' sumatur aequivoce. Nam per istam proposi-
tionem 'omnis canis currit' non denotatur qnod de quocumque dicitur
subiectum quod de eodem dicitur praedicatum, sed denotatur quod de
quocumque dicitur hoc subiectum 'canis', quando supponit pro animali
latrabili, quod de eodem dicitur praedicatum, et non plus. Et ideo acci-
pere postea quod 'caeleste sidus est canis', accipiendo 'canis' pro caelesti
sidere et non pro animali latrabili, non est arguere per dici de omni,
sicut clare patet. Et sicut est de istis, ita est de aliis.
Alia regula est quod nullum syncategorema, nisi forte signum
universale vel particulare additum super subiecto, addatur vel auferatur
in minore vel conclusione praeter illa quae sunt in maiore. Et si aliquod
tale syncategorema ponator in maiore, si in illa sit determinatio prae-
dicati, oportet quod in alia propositione, in qua debet poni, sit deter-
minatio praedicati. Si autem sit in illa determinatio compositionis, debet
etiam in alia esse determinatio compositionis, quia aliter non regula-
bitur per dici de omni vel de nullo. Et ideo tales syllogismi non valent
'omnis homo est tantum animal; Sortes est homo; igitur Sortes est
tantum animal'. Et multi tales deficiunt propter aliquem defectum
tactorum.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)