Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars III-1



[CAP. 6. DE SUFFICIENTIA MODORUM PRIMAE FIGURAE]

Sciendum est etiam circa syllogismos regulatos per dici de omni vel
de nullo quod, cum quatuor sint modi, quorum primus est ex duabus
universalibus affirmativis inferentibus universalem affirmativam per dici
de omni, secundus est ex maiori universali negativa et minori universali
affirmativa inferentibus universalem negativam per dici de nullo, tertius
est ex maiori universali affirmativa et minori particulari affirmativa
inferentibus particolarem affirmativam, quartus est ex maiori universali
negativa et minori particulari affirmativa inferentibus particularem nega-
tivam, istae conclusiones praenominatae sunt primo sequentes ex prae-
missis, mediate tamen et secundario sequuntur aliae conclusiones.
Nam in primo modo, praeter universalem conclusionem sequen-
tem, sequitur conclusio particularis et etiam conversa primae conclusio-
nis universalis. Et ita tres conclusiones sequuntur in primo modo; et
ultima conclusio potest sequi in illo modo qui dicitur BaraIipton.
Ex praemissis autem dispositis in secundo modo sequuntur quatuor
conclusiones: prima, universalis negativa, in qua negatur maior extre-
mitas de minori; secunda, conversa illius universalis, et tunc habetur ille
modus qui dicitur Celantes; tertia est particularis subalterna primae
universalis; quarta est particularis negativa de terminis transpositis, quae
est subalterna secundae conclusionis universalis.
Ex praemissis dispositis in tertio modo sequuntur duae conclusiones,
scilicet particularis directa et secundario conversa illius; et tunc habetur
ille modus qui dicitur Dabitis.
Ex praemissis dispositis in quarto modo non sequitur nisi una con-
clusio, et hoc quia conclusio particularis negativa non convertitur. Sed
illa eadem conclusio particularis negativa sequitur ex universali affirma-
tiva de terminis transpositis ipsius minoris et universali negativa con-
versa maioris, ipsis propositionibus transpositis, concludentibus conclu-
sionem indirectam; et similiter ex conversa minoris et conversa maioris,
transpositis praemissis et indirecte concludentibus. Et tunc habentur
illi duo modi Fapesmo et Frisesomorum.
0mnia autem praedicta probantur per istas duas regulas quae sem-
per verae sunt 'quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens';
'quidquid sequitur ad consequens cum addita propositione, sequitur ad
antecedens cum eadem propositione'.
Tales autem modi non possunt accipi penes alios tres modos per
transpositionem propositionum. Nam modi affirmativi non possunt
reduci per conversionem in modos affirmativos, propter hoc quod nec
universalis affirmativa nec universalis negativa potest converti in uni-
versalem affirmativam. Et eadem ratio est quare penes modum univer-
salem non potest sumi talis modus concludens indirecte per transposi-
tionem propositionum de terminis transpositis.


  • Tabula Capitulorum Summae Logicae
  • Index textuum electronicorum
  • ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
  • ad AKAI-KEN(Lingua Latina)