Guillelmi de Ockham Summa totius Logicae: Pars III-1
[CAP. 7. QUOMODO SOLVUNTUR MULTA ARGUMENTA QUAE VIDENTUR
FACERE CONTRA PRAEDICTA]
Per praedicta possunt solvi multa argumenta quae videntur contra
praedicta. Et sunt talia: non videtur quod iste syllogismus sit bonus
'omne animal, si est sensibile, est corpus animatum; lapis est animal, si
est sensibile; igitur lapis est corpus animatum'. Nec iste 'omnis homo
vel asinus est rationalis; iste asinus est homo vel asinus; igitur iste asinus
est rationalis'; et alii tales non videntur valere.
Et est dicendum, breviter, quod maior utriusque syllogismi est
distinguenda secundum compositionem et divisionem vel secundum
amphiboliam, sicut in tractatu praecedenti est declara-
tum. Unde maior primi syllogismi est distinguenda, eo quod potest esse
condicionalis, et tunc est vera, sed tunc discursus non valet, quia maior
non est categorica. Si sit de condicionato subiecto, tunc est maior falsa, et
syllogismus bonus et regulatus per dici de omni. Consimiliter est dicen-
dum de secundo discursu: quia si maior sit disiunctiva, tunc est maior
vera, sed discursus non valet, eo quod maior non est categorica. Si sit de
disiuncto subiecto, tunc est maior falsa; denotatur enim quod omne
illud de quo dicitur hoc totum disiunctum 'homo vel asinus' quod sit
rationale; quod est simpliciter falsum.
Et sicut dictum est de talibus, ita, proportionaliter, dicendum est de
propositionibus quae possunt esse de copulato extremo vel copulativae,
vel de temporali extremo vel temporales, vel de causali extremo vel
causales. Consimiliter est dicendum quando subiectum est conpositum
ex duobus terminis mediante hoc toto 'qui est' vel 'quod est'. Sicut si
arguatur sic 'omnis homo, qui est albus, potest disgregare visum; Sortes
est homo; igitur Sortes, qui est aluos, potest disgregare visum'. Sit Sor-
tes niger. Nam si hoc totum sit distributum 'homo, qui est albus', tunc
syllogismos non valet, cum non reguletor per dici de omni, sicut mani-
feste patet. Si autem 'homo' tantum sit distributus, tunc aequivalet
copulativae tali 'omnis homo est albus et iile potest disgregare visum';
et tunc iste discursus est bonus, quamvis non sit syllogismos categoricus,
sed potest reduci in syllogismos categoricos.
Tabula Capitulorum Summae Logicae
Index textuum electronicorum
ad AKAI-KEN(Lingua Japonica)
ad AKAI-KEN(Lingua Latina)